CHRENECRUDA

CHRENECRUDA
CHRENECRUDA
in L. Sal. tit. 61. Goldasto et Spelmanno viridis herba, ex German. Grum Kraut; Wendelino ex Rein, î. e. purum, castum et mundum ac Keuren, i. e. probare, digna annotatu ceremonia medii aevi est. In hac, qui hominem occidit, nec in bonis habet, unde mulctam exsolvat, adiunctis XII. Iuratoribus, nihil sibi esse in bonis, praeter ea quae tradidit, sacramentô cavet. Tum proximiores agnatos ad reliquum multae exsolvendum invitat, factâ in eos bonorum suorum omnium cessione, hôr ritu: Domum suam ingreditur, et collectum de 4. illius angulis pulverem pugnô tenens, ad limen revertitur; in eoque stans ac vultu suô in interiorem domum obversô, sinistrâ manu pulverem in proximiorem agnatum trans scapulas mittit. Quô factô domô egreditur nudus ac solô indusiô tectus et plaum manu tenens ultra sepem salit. Tum agnati compositionem homicidii exsolvere tenentur: qui si pariter solvendo non sint, aut ex iis aliquis, iterum super illum Chrenecruda, qui pauperior est, iactat et ille totam legem componit. E' quibus colligitur, Chrenecruda iactare, idem esse quod pulverem, ex quatuor domûs angulis collectum, proicere. Postea vero Legem hanc correxit Childebertus Rex in Decreto, c. 15. quod et paganorum ritus saperet, et plures in bonorum cessione involveret: De Chrenecruda Lex, quam paganorum tempore obserubant, deinceps numquam valeat, quia per ipsam cecidit multorum potestas, apud Car. du Fresne in Glossar. Addit in Hierolexico Macer, in aliquibus Civitatibus decoctorem (Decoctoribus enim hanc legem positam contendit) ut a creditorum se eximeret molestia, lapidi podicem ter in publico illisisse, ut Senis in praesenti fieri soleat; Romae vero per integrum diem pileum viridem gestare cogi, etc. Sed de Decoctorum poenis pluribus agetur infra, in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • chrenecruda — /kriynkruwda/ Under the Salic law, a ceremony performed by a person who was too poor to pay his debt or fine, whereby he applied to a rich relative to pay it for him. It consisted (after certain preliminaries) in throwing green herbs upon the… …   Black's law dictionary

  • chrenecruda — /kriynkruwda/ Under the Salic law, a ceremony performed by a person who was too poor to pay his debt or fine, whereby he applied to a rich relative to pay it for him. It consisted (after certain preliminaries) in throwing green herbs upon the… …   Black's law dictionary

  • DECOCTORES — apud Athenienses olim infamiâ notati: Exlege Solonis, Ο῾ τὰ πατρῷα κατεδηδοκὼς, ἢ ὧ ἂν κληρονόμος γένηται, ἄτιμος ἔςτω, Decoctores pateernae aut alterius cuiusvis hoereditatis, ignominiosi sunto. Legem descripsit Diogen. Laert. in Solone, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALUS — I. PALUS a lacu eo tantum differt, quod aliquando exsiccatur, sicuti Pontinae in Latio contigit; lacus vero numquam, Ferrar. Sed paludes Pontinae non sunt exsiccatae, Baudrand. Nomina paludum apud veteres famosiorum: Acherusia, vulgo Lago di… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PULVEREM ex quatuor domus angulis collectum — in cessione bonorum, proiciendi ritus, mediô aevô in usu, vide supra Chrenecruda …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”